Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 310r 1 Lauda Sion salvatorem lauda ducem
Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hmnis et canticis | Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis | Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie praeponitur | Quem in sacrae mensa coenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur | Sit laus plena sit sonora sit jocunda sit decora mentis jubilatio | Dies eum sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio | In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat | Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam | Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostia | Dogma datur Christianis quod incarnem transit panis et vivum in sanguinem | Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem | Sub diversis speciebus signis tamen et non rebus latent res eximiae | Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie | A sumente non concisus non confractus nec divisus integer accipitur | Sumit unis sumunt mille quantum iste tantum ille nec sumptus absumitur | Sumunt boni sumunt mali sorte tame inaequali vitae vel interitus | Mors est malis vita bonis vide pari sumptionis quam sit dispar exitus | Fracto demum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur | Nulla rei fit scissura signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur | Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus | In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnis paschae deputatur datur manna patribus | Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium | tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos ibi commensales coheredes et sodales fac sanctorum civium
Corporis Christi
MI
Sq ah50385