Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 313v 1 Laurenti David magni martyr milesque
Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti sectus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cujusque sancti sanguinis prodigos fecit amor milites ejus | Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis | Caesaris tu faces contemnis et judicis minas derides | Carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgenti cum Christo saturatus | O Laurenti milium David invictissime regis aeterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper | Martyr milesque fortis
Laurentii
MI
Sq ah53173
D-Gsta AB III 9 313v 2 Congaudent angelorum chori gloriosae virgini |
Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris cui quondam sugendas virgo mamillas praebuit | Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant | Te plebis sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus celebrat | Tibi suam manifestans devotionem precatu te supplici implorans Maria | Ut sibi auxilium circa Christum dominum esse digneris per aevum
Assumptio Mariae
MI
Sq ah53104