Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 314r 1 Psallite regi nostro psallite psallite
Psallite regi nostro psallite psallite psallite prudenter | Nam psalterium est jocundum cum cithara | Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini | Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando quae super terram sunt membra et hoc alios docendo | Praeparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto | Sed vox haec impium Herodem quem corrigit minime corrigit | Haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecipit dominus | Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut iustum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcerem | Sedit in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis | Studet deliciis mundi principis filius perditionis | Meretrix suadet puella saltat rex jubet sanctus decollari | Dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus anteque fit natus | En quomodo perit iustus quasi non sit deo dilectus | Cum sit ejus preciosa mors haec in conspectu domini | Nos corde praecepimus qualis ac quantus est quia vicinus dignitate Christo sit et morte | Nam morte turpissima damnatur sponsus sponsi et amicum damnant morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo caelis angeli angelum | Et no in terris tibi psallere fac Christe in memoriam Baptistae | Herodes spreta quo mensa altaris tui mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus
Decoll. Jo. Bapt.
MI
Sq ah50270