Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 315r 1 Stirpe Maria regia procreata regem
Stirpe Maria regia procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostendas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet Sophia et Ezechiae apud deum correctum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum tuus natus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen
Nativitas Mariae
MI
Sq ah53095
D-Gsta AB III 9 315r 2 Salve crux sancta arbor digna |
Salve crux sancta arbor digna | Cujus robur pretiosum mundi ferre talentum | Ut hostis per lignum victor ligno revinceretur | Quodque exortus mortis erat primus terrigenis paradiso propulsis | Causa etiam vitae foret cunctis Christi morte vere vivificandis | Horrificum tu es semper signum inimicis crux sancta saevis | Quam mors pavet infernusque timet quae Christus suos reconsignet | Cui laus sit per aevum
De Sancta Cruce
MI
Sq ah53082