Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 315v 1 Magnum te Michaelem habentem pignus |
Magnum te Michaelem habentem pignus | Civium nostrorum si tamen servi studeamus esse dei | Poscimus ut tuis precibus confortes mereamur fieri | Eorum beatitudinis ineffabilis quam in dei conspectu eos habere confidimus | Qui es beatitudo vera sanctorum perpetua | Quod quia scimus non posse fieri | Nisi bonis studeamus meritis | Poscimus ut deum sanctos mores nos instruere semper postules | Ut introire valeamus aulam quae non recipit ullam maculam | Tu qui dei caritatem retines | Inmortalis perdurasti Michael | Post mortem requiem nobis deprecare
Michaelis
MI
Sq ah53191
D-Gsta AB III 9 315v 2 Summi regis archangeli Michael | Intende
Summi regis archangeli Michael | Intende quaesumus nostris vocibus | Tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris | Te namque profitemur esse supernorum civium principem | Principalis est potestas a domino tibi data peccantes salvificare animas | Idem tenes perpetui potentiam paradisi omnes cives te honorant superi | Tu in templo dei thuribulum aureum visus es habuisse manibus | Inde scandens vapor aromate plurimo pervenit ante conspectum dei | Quando cum dracone mango commisisti proelium faucibus illius animas erupisti plurimas | Hinc maximum agebatur in caelo silentium milia milium dicebant salus regi domino | Audi nos Michael angele summe tu descende poli sede nobis ferendo opem domini atque levamen indulgentiae | Tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos averte noxas minue fac interesse
Michaelis
MI
Sq ah53192