Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CDN-Mlr MS Medieval 0172 (fragment) 001v 1 Domine probasti me et cognovisti
Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam | Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti | Et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea | Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est et non potero ad eam | Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | Si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades | [Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris | Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | Et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis | Quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur sicut tenebrae ejus ita et lumen ejus | Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae | Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis | Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae | Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formabuntur et nemo in eis | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum | Si occideris deus peccatores viri sanguinum declinate a me | Quia dicitis in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas | Nonne qui oderunt te domine oderam et super inimicos tuos tabescebam | Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt mihi | Proba me deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas | Et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna]
Fer. 5 per annum
V
PS 920138 *
CDN-Mlr MS Medieval 0172 (fragment) 001v 99 LACUNA
LACUNA
LACUNA