Browse chants

Displaying 1 - 6 of 6 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-TRs F-n8h3 (fragment) 002v 1 Laus tibi Christe qui es
Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator | Caeli terrae maris angelorum et hominum | Quem solum deum confitemur et dominum | Qui peccatores venisti ut salvos faceres | Sine peccato peccati assumens formulam | Quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam | Eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis | In domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis | Murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia | Peccator contemnit compeccantem peccati nesciens paenitentem exaudis emundas foedam adamas ut pulchram facias | Pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavanda tergenda unguento unxit osculis circuit | Haec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia | Natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice | A pharisaeo es invitatus Mariae ferculis satiatus | Multum dimittis multum amanti nec crimen postea repetenti | Daemoniis eam septem mundans septiformi spiritu | Ex mortuis te surgentem das cunctis videre priorem | Hanc Christe proselytam signas ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam | Quam inter convivia legis et gratiae spernit pharisaei fastus lepra vexat haeretica | Qualis sit tu scis tangit te quia peccatrix quia veniae optatrix | Quidnam haberet aegra si non accepisset si non medicus adesset | Rex regum dives in omnes nos salva peccatorum tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria
Mariae Magdalenae Sq ah50268
D-TRs F-n8h3 (fragment) 002v 2 Laurenti David magni martyr milesque
Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cujusque sanctus sanguinis prodigos facit amor milites ejus | Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis | Caesaris tu fasces contemnis et judicis minas derides | Carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgendi cum ipso saturatus | O Laurenti militum David invictissime regis aeterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper | Martyr milesque fortis
Laurentii Sq ah53173
D-TRs F-n8h3 (fragment) 002v 3 Caeli enarrant gloriam dei filii
Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit so[nus] eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis
Divisio Apostolorum Sq ah50267
D-TRs F-n8h3 (fragment) 002v 4 Congaudent angelorum chori gloriosae virgini |
Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris qui quondam sugendas virgo mammillas praebuit | Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant | Te plebes sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans | Tibi suam manifestat devotionem | Precatu te supplici implorans Maria | Ut sibi auxilio circa | Christum dominum esse digneris per aevum
Assumptio Mariae Sq ah53104
D-TRs F-n8h3 (fragment) 002v 5 Interni festi gaudia (...)
Interni festi gaudia (...)
Augustini Sq ah55074
D-TRs F-n8h3 (fragment) 002v 6 Stirpe Maria regia | Procreata regem
Stirpe Maria regia | Procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores [ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum natus tuus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen]
Nativitas Mariae Sq ah53095