Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-TRs F-onwg (fragment) 007r 1 Exsultet jam angelica turba caelorum
Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum
Sabbato Sancto VaHW 850202