Browse chants

Displaying 1 - 10 of 10 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 0 [In finem psalmus David | Caeli
[In finem psalmus David | Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum | Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam | Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum | In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exsultavit ut gigas ad currendam viam | A summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus nec est qui se abscondat a calore ejus | Lex domini immaculata convertens animas testimonium domini fidele sapientiam praestans parvulis | Justitiae domini rectae laetificantes corda praeceptum domini lucidum illuminans oculos] Timor domini sanctus permanens in saeculum saeculi judicia domini vera justificata in semetipsa | Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum | Etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa | Delicta quis intellegit ab occultis meis munda me | Et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo | Et erunt ut complaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper domine adjutor meus et redemptor meus
PS 920018
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 1 In finem psalmus David | Exaudiat
In finem psalmus David | Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob | Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te | Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat | Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet | Laetabimur in salutari tuo et in nomine dei nostri magnificabimur | Impleat dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus | Ipsi obligati sunt et ceciderunt nos autem surreximus et erecti sumus domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
PS 920019
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 2 In finem psalmus David | Domine
In finem psalmus David | Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer | Desiderium cordis ejus tribuisti ei et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum | Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi | Magna est gloria ejus in salutari tuo gloriam et magnum decorem impones super eum | Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Quoniam rex sperat in domino et in misericordia altissimi non commovebitur | Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt | Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis | Fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum | Quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire | Quoniam pones eos dorsum in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum | Exaltare domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
PS 920020
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 3 Gloria patri*
Gloria patri*
V 909000
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 4 Non sunt loquelae neque sermones
Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
A 003934
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 5 Exaltare domine in virtute*
Exaltare domine in virtute*
M
W 008061
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 6 Regnavit dominus praecinctus fortitudine cum
Regnavit dominus praecinctus fortitudine cum decoris virtute cujus sedes parata est in aeternum
L
A 1 004599
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 7 Trium puerorum cantemus hymnum quem
Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum
Dom. 2 Quadragesimae
L
A 2 005191
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 8 Hymnum dicamus alleluia domino deo
Hymnum dicamus alleluia domino deo nostro alleluia
L
A 3 003153
D-TRs F-vwh5 (fragment) 002r 9 In finem pro susceptione matutina
In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus
PS 920021