Browse chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-TRs F-7anv (fragment) 001r 0 [Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad
[Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox] de caelo nuntia | [P]er quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | [A]uro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | [J]am de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis [ang]ustia | [T]ra[he nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam] dicens assum ad nostra praesidia | [S]tatim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | [Q]uae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | [G]loriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | [Q]ui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria
Nicolai
X
Sq ah54066
D-TRs F-7anv (fragment) 001r 1 Psallat ecclesia mater illibata et
Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem hujus ecclesiae | Haec domus aulae caelestis probatur particeps | In laude regis caelorum et cerimoniis | Et lumine continuo aemulans civitatem sine tenebris | Et corpora in gremio confovens animarum quae in caelo vivunt | Quam dextra protegat dei | Ad laudem ipsius diu | Hic novam prolem gratia parturit foecunda spiritu sancto | Angeli cives visitant hic suos et corpus sumitur Jesu | Fugiunt universa corpori nocua | Pereunt peccatoris animae crimina | Hic vox laetitiae personat | Hic pax et gaudia redundant | Hac domo trinitati laus et gloria semper resultant
In Dedicatione Eccl.
X
Sq ah53247
D-TRs F-7anv (fragment) 001v 1 [C]lare sanctorum senatus apostolorum
[C]lare sanctorum senatus apostolorum princeps orbis terrarum rectorque regnorum | [E]cclesiarum mor[es] et vitam moderare | Quae per doctrinam tuam fideles sunt ubique | [A]ntiochus et Remus concedunt tibi Petre regni soliam | Tyrannidem tu Paule Alexandrinam invasisti Graeciam | [Ae]thiopes horridos Matthaee agnelli vellere | Qui maculas nesciat aliqu[as vestisti candido | Thoma Bartholomaee] | Joannes Philippe Simon Jacobique pariles | Andrea Thaddaee dei bellatores inclyti | Et vos oriens et occidens | Immo ter[es] mundi circulus | Se patres [habere gaudet et exspectat judices | Et idcirco mundus omnis laudes vobis | Et honorem sanctis debitum supplex impendit]
Comm. Apostolorum
X
Sq ah53228