Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-TRs F-c34q (fragment) 001r 0 [Gaude Sion quod egressus | A
[Gaude Sion quod egressus | A te decor et depressus | Tui nitor speculi | Rediviva luce redit | O et alpha quod accedit | Jam] in fine sæculi | Poma prima primitivos | Deus s[anct]os adhuc vivos | Vidit in cacumine | Ut extremos ad[dat prim]is | Quamvis [stan]tes nos in imis | Suo visit [lum]ine | Sed præ multis te re[spexit | Odor] tuus hunc allexit | [Et saporis] pu[ritas] | Tu de re[gum ramis nata] Juste vere sis [vocata | Tu Dei saturitas] G[au]dent astra matutina | Quod in hora vespertina | ortu novi syde[ris] | Coeli sydus illustratur | in quo terræ designatur | Novi signum foederis | Vere sydus tu [præclarum | Quod a sole] differt pa[rum] | Et luna lucidius | Tu quod sole sis [amicta | Carne] probat [hic relicta] | Lucis tuæ radius | O quam dignis luce signis | Vasa [rapis] a malignis | [Possessa dæmoniis | Lepre(os) mundas labe tact]os | Claudos ponis et attractos | in [pedum officiis | Quod negatum est naturæ] Tu virtutis agis jure | Et potes [ex g]ratia | Vita functos tu reducis | Cæcis reddis membra lucis | Et membror[um] spatia | Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut confortes tuae fortis et a poenis et a portis eruamur inferi
Elisabeth Hung.
X
Sq ah55120
D-TRs F-c34q (fragment) 001v 1 Catharinae virginis votiva festa recolamus
Catharinae virginis votiva festa recolamus Venerantes hunc diem praeclarum omnes concinamus Proferat haec contio laudes et devotio sit sincera Concrepet organicis modulis et canticis laude digna Hanc fuisse filiam costi regis unicam tradunt scripta Annis puellaribus sophisticis artibus fuit clara Turbam philosophicam vicit et rhetoricam disputando Hinc regina credidit deos vanos respuit venerari Fit poenalis machina pereunt tot milia dum rotantur agmina paganorum Mox truncatur capite assunt turbae caelicae sepelitur debite monte Sina Ora pro populo precare pro clero martyr Christi Catharina Astantem po[pulum laudentem te clerum fove rege per saecula]
Catharinae
X
Sq ah55203