Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-TRs F-c34q (fragment) 001r 0 [Gaude Sion quod egressus | A
[Gaude Sion quod egressus | A te decor et depressus | Tui nitor speculi | Rediviva luce redit | O et alpha quod accedit | Jam] in fine sæculi | Poma prima primitivos | Deus s[anct]os adhuc vivos | Vidit in cacumine | Ut extremos ad[dat prim]is | Quamvis [stan]tes nos in imis | Suo visit [lum]ine | Sed præ multis te re[spexit | Odor] tuus hunc allexit | [Et saporis] pu[ritas] | Tu de re[gum ramis nata] Juste vere sis [vocata | Tu Dei saturitas] G[au]dent astra matutina | Quod in hora vespertina | ortu novi syde[ris] | Coeli sydus illustratur | in quo terræ designatur | Novi signum foederis | Vere sydus tu [præclarum | Quod a sole] differt pa[rum] | Et luna lucidius | Tu quod sole sis [amicta | Carne] probat [hic relicta] | Lucis tuæ radius | O quam dignis luce signis | Vasa [rapis] a malignis | [Possessa dæmoniis | Lepre(os) mundas labe tact]os | Claudos ponis et attractos | in [pedum officiis | Quod negatum est naturæ] Tu virtutis agis jure | Et potes [ex g]ratia | Vita functos tu reducis | Cæcis reddis membra lucis | Et membror[um] spatia | Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut confortes tuae fortis et a poenis et a portis eruamur inferi
Elisabeth Hung.
X
Sq ah55120