Timor et tremor venit in

Folio: 
115r
Sequence: 
3
Office/Mass: 
X
Genre: 
A
Position: 
24
Cantus ID: 
005153
Mode: 
8
Differentia: 
*
Addendum: 
P: 230
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa turba induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et praedicavit per universum regnum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad eum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut Sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus esto miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aures tuas ad preces nostras sed adiuva quae vide afflictionem populi illud revolve quod nobis pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Timor et tremor venit in niniven civitatem magnam per quem scelerate plebi indicitur ieiunium et luctuosa turba induitur cilitio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et predicavit per universum regnum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terre pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad eum in fortitudine ternis diebus ne paciantur ut sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus esto miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aures tuas ad preces nostras sed adiuva que vide afflictionem populi illud revolve quod nobis pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia