Te deum laudamus te dominum

Folio: 
239v
Sequence: 
7
Feast: 
Office/Mass: 
X
Cantus ID: 
909010
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Te deum laudamus te dominum confitemur te aeternum patrem omnis terra veneratur tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt celi et terra majestatis gloriae tuae te gloriosus apostolorum chorus te prophetarum laudabilis numerus te martyrum candidatus laudat exercitus te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia patrem immense majestatis venerandum tuum verum unicum filium sanctum quoque paraclytum spiritum tu rex gloriae Christe tu patris sempiternus es filius tu ad liberandum suscepisti hominem non horruisti virginis uterum tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti aeterna fac cum sanctis tuis gloria munerari salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi dignare domine die isto sine peccato nos custodire miserere nostri domine miserere nostri fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te in te domine speravi non confundar in aeternum