Heu nobis intuas mentes quantus

Folio: 
059r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
X
Genre: 
D
Cantus ID: 
a01490
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Heu nobis intuas mentes quantus pulsat gemitus pro nostro consolatore quo privamur misere | Quem crudelis Judaeorum morti dedit populus | Nam percusso seu pastore oves errant misere aut magistro discedente turbantur discipuli | Ita nos absente eo dolor tenet nimius | Sed eamus et ad ejus properemus tumulum et unguentum liniamus corpus sacratissimum si dileximus viventem diligamus mortuum | Quis revolvet ergo nobis ab hostium lapidem ut condignum sepulturae agamus obsequium cujus mirae bonitatis sensimus solatium | Ille quippe qui foetentem suscitavit Lazarum ejus et sorores flentes reduxit ad gaudium poterit ferre obtatum nobis adjutorium | Eia dulcis consolator Jesu bone respice eia nunc vultu sereno mentes nostras refove eia sancte laudis tuae vota clemens suscipe
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Heu nobis intuas mentes quantus pulsat gemitus pro nostro consolatore quo privamur misere | Quem crudelis iudeorum morti dedit populus | Nam percusso seu pastore oves errant misere aut magistro discedente turbantur discipuli | Ita nos absente eo dolor tenet nimius | Set eamus et ad eius properemus tumulum et unguentum liniamus corpus sacratissimum si dileximus viventem diligamus mortuum | Quis revolvet ergo nobis ab hostium lapidem ut condignum sepulture agamus obsequium cuius mire bonitatis sensimus solatium | Ille quippe qui fetentem suscitavit lazarum eius et sorores flentes reduxit ad gaudium poterit ferre obtatum nobis adiutorium | Eya dulcis consolator ihesu bone respice eya nunc vultu sereno mentes nostras refove eya sancte laudis tue vota clemens suscipe
Indexing notes: 
Crucem super altare honorifice restituant. Deinde sonatur matutinis et dicantur festive. Dum cantatur iii lectio texant tres cantrices et lavent manus suas et absconso velamine candidum velum capitibus suis inponant in similitudine mulierum. Dumque tertium responsorium repetatur unus sacerdos amictu indutus et alba sepulchri locum adeat ibique manu tentus palmam qui etus sodeat in similtudine angeli et tres Marias ante hostium chori tria filateria manibus gestantes duabus candelabra turribula cum incensu ante eas deferentibus querentes et lamentantes hoc modo hic tres uno ore dicant [Heu etc.] Sine mora movent se cantantes accedant ad sepulchrum [Set etc.]