Salve festa dies toto venerabilis

Folio: 
064v
Sequence: 
3
Office/Mass: 
X
Genre: 
H
Cantus ID: 
a00177.5
Mode: 
3
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laetitiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum prata virens herbis et micat herba conus | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arrident gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cantus fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressi super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebrae Christi fulgore fugare et terrae noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu pretium mundi vilia laxa praemant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam foeda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Salve festa dies toto venerabilis evo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Qua deus | Tempora florigero rutilant distincta sereno et maiori poli lumine porta patet | Qua deus | Altius ignivomum solum celi orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Qua deus | Armatur Radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Qua deus | Splendida sincerum producunt ethera celum leticiamque suam sydera clara probant | Qua deus | Lux gaudens vario fundit munusculam fetu cum bene vernales reddit et annus opes | Qua deus | Mollia purpureum pingunt violaria campum prata virens herbis et micat herba conus | Qua deus | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arrident gramina tincta suis | Qua deus | Tempora sub hyemis foliorum crine revulso iam reparat viridans frondea tecta nemus | Qua deus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus pandit quoque suis arbor amena comis | Qua deus | Ad cantus revocatur avis que carmina clauso pigrior hyberno frigore muta fuit | Qua deus | Hinc philomena suis adtemporat organa cantus fitque repercusso dulcior aura melo | Qua deus | Namque triumphanti post tristia tartara xpisto undique fronde nemus gramina flore favent | Qua deus | Legibus inferni oppressi super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qua deus | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Qua deus | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Qua deus | Xpiste salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qua deus | Equalis consors socius cum patre coevus quo sumpsit mundus principe principium | Qua deus | Qui genus humanum cernens mercisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Qua deus | Hec voluisti etenim tantum te corpore nasci set caro que nasci pertulit atque mori | Qua deus | Funeris exequias pateris vite auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Qua deus | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Qua deus | Repereunt tenebre xpisti fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Qua deus | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tercia lux rediit surge sepulte meus | Qua deus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Qua deus | Indignum est cuius claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Qua deus | Linthea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Qua deus | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Qua deus | Redde tuam faciem videant ut secula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Qua deus | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Qua deus | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve
Indexing notes: 
Supponatque sudarium altari reventur omnes ante chorum. Tunc procedit processio cum omni ecclesiastico apparatu. [Marginal addition:] Vidi aquam require in die Pentecostes.