Joannes Jesu Christo multum dilecte

Folio: 
442
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
g02404
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo | Tu ejus amore carnalem in navi parentem liquisti | Tu leve conjugis pectus respuisti messiam secutus | Ut ejus pectoris sacra meruisses fluenta potare | Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei | Quem solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni | Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem | Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares | Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro Christi es gavisus | Idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis | Tibi summus tacitum caeteris verbum suum pater revelat | Tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda Joannes Christi care
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | IOHANNES IHCU XPICTO multum dilecte virgo | Tu eius amore carnalem In navi parentem liquisti | Tu leve coniugis pectus respuisti messiam secutus | Ut eius pectoris sacra meruisses fluenta potare | Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei | Quem solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni | Te XPICTUC in cruce triumphans matri suae dedit custodem | Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares | Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro XPICTI es gavisus | Idem mortuos suscitas inque IHCU nomine venenum forte vincis | Tibi summus tacitum caeteris verbum suum pater revelat | Tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda IOHANNES XPICTI CARE
Indexing notes: 
IN NATIVITATE SANCTI IOHANNIS EVANGELISTE. ROMANA.