Iste dies celebris constat | Ob

Folio: 
453
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53031
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Iste dies celebris constat | Ob trinitatis manifestam in terris notionem | Cujus Joannes mediastinus fuit semper felix | Fit patris vox ad filium baptizatum | Et spiritum in specie corporali hunc invisit ut columba | Mansurus super eum uncturus et prae consortibus | Res istae natos dei baptismo nos creari capacesque ipsius testantur spiritus | Misericors igitur genitor precamur | Ut in quibus displicet tuae bonitati eius membris junctos foveas in quo tibi bene complacuit unico nato tuo | Ergo persolvamus gratias deo patri | Qui nos cohaeredes fecerat Christi sui | Et prodigo sui sanguinis Christo | Spiritui quoque cordis unctori | Jubilemus
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | ISTE DIE CELEBRIS CONSTAT | Ob trinitatis manifestam in terris notionem | Cuius iohannes mediastinus fuit semper felix | Fit patris vox ad filium baptizatum | Et spiritum in specie corporali hunc invisit ut columba | Mansurus super eum uncturus et prae consortibus | Res istae natos dei baptismo nos creari capacesque ipsius testantur spiritus | Misericors igitur genitor precamur | Ut in quibus displicet tuae bonitati eius membris iunctos foveas in quo tibi bene complacuit unico nato tuo | Ergo persolvamus gratias deo patri | Qui nos cohaeredes fecerat XPICTI sui | Et prodigo sui sanguinis XPICTO | Spiritui quoque cordis unctori | IUBILEMUS
Indexing notes: 
IN OCTAVA THEOPHANIAE. PLANCTUS STERILIS.