Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus

Folio: 
077r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
V
Genre: 
H
Cantus ID: 
008390.1
Mode: 
3
Finalis: 
E
Extra: 
153
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia gliscens fert animus promere cantibus victorum genus optimum | Hi sunt quos fatue mundus abhorruit hunc fructu vacuum floribus aridum contempsere tui nominis asseclae Jesu rex bone caelitum | Hi pro te furias atque minas truces calcarunt hominum saevaque verbera his cessit lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non querimonia sed corde impavido mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine fulgidis cingunt tempora laureis | Te summa o deitas unaque poscimus ut culpas abigas noxia subtrahas des pacem famulis ut tibi gloriam annorum in seriem canant | Amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Sanctoruz meritis inclyta gaudia pangamus socii, gestaque fortia: gliscens fert animus promere cantib̂ victorû genus optimû. | Hi sunt quos fatue mûdus abhorruit: hunc fructu vacuum, florib̂ aridum contempsere tui nominis asseclae jesu rex bone caelitum. | Hi pro te furias atque minas truces calcarût hominuz, saeuaqz verbera: his cessit lacerâs fortiter ungula, nec carpsit penetralia. | Caedûtur gladiis more bidêtiuz: non murmur resonat, non querimonia: sed corde impauido mens bene côscia côseruat patientiam. | Quae vox, quae poterit lingua retexere, quae tu martyrib̂ munera praeparas, rubri nam fluido sanguine fulgidis cingût tempora laureis. | Te sûma o deitas, vnaqz poscimus, vt culpas abigas, noxia subtr̂has, des pacem famulis, vt tibi gloriam ânorû in seriem canant. | Amê.
Range: 
1-d-l-4