Hae sunt adolescentulae quae nimis

Folio: 
016r
Sequence: 
3
Office/Mass: 
M
Genre: 
H
Cantus ID: 
ah12480
Mode: 
1
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Hec sunt adholesentule que nimis xpistum diligunt pro xpisto xpisti famule corpus tormentis subigunt | Albis vallate choreis celi petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix comertium pro terrenis celestia contentu mundialium celi mercantur gaudia | Celestis nempe curia gratanter hiis obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum celi civibus ad celi ferat gaudia | Cui pater cum inclito honor virtus et gloria et spiritu paraclito secula sit per omnia Amen