Credo in unum deum patrem

Folio: 
036
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Cr
Cantus ID: 
509503
Mode: 
2
Finalis: 
D
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante imnia aecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis, Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et ressurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos, et mortuos: cujus rengi non erit finis. Et in Spiritum sanctum, Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Amen.
Range: 
1-a-j-4