Sexta passus feria die Christus

Folio: 
267r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54147
Mode: 
7
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Gemmatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Sexta passus feria die xpistuc tercia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatuR | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Xpisti crux et passio nobis est presidio si credamus | Xpisti resurrectio facit ut a vicio resurgamus | Hostia sufficiens xpistuc fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostre morti duplici fert medelam | Vite pandit aditum nostram sanat gemitum et querelam | Leo fortis hodie dat signum potentie resurgendo | Principem nequicie per arma iusticie devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Gemmatum igitur alleluya canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere ihesu xpiste | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste