Benedicta semper sit beata trinitas

Folio: 
273v
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53081.1
Mode: 
7
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coequalis gloria | Pater filius sanctus spirituc tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spirituc deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritucque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est preclarus itaque spirituc ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Maiestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce precelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eya et eya nunc omnes iubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera eternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen
Indexing notes: 
See also ID ah07095.