Alleluia | Christo inclyta candida nostra

Folio: 
288r
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53115
Finalis: 
D
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Alleluia | Christo inclyta candida nostra canunt melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra per quam nobis sunt vitae data praemia | Regina quae es mater et casta terge nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma valida | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via emundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta simul caterva | Jam corrobora vera quae sumus in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora aeque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pia haec nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Alleluya | Xpisto inclita candida nostra canunt melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per hec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra per quam nobis sunt vite data premia | Regina que es mater et casta terge nostra per filium facinora | Angelorum contio sacra et archangelorum turma valida | Nostra diluant iam peccata prestando supernam celi gloriam | Tu propheta preco lucerna atque plusquam propheta | In lucida nos pone via emundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta simul caterva | Iam corrobora vera que sumus in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora eque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclite et presulem omnis caterva | Suscipe nunc pia hec nostra clemens precata | Regina virginum premaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subiungant pium agmina amen redempta Amen
Indexing notes: 
Same as ah07118