Stola jucunditatis alleluia | Induit hodie

Folio: 
290v
Sequence: 
2
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54061
Finalis: 
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Stola jucunditatis alleluia | Induit hodie dominus militem suum Laurentium | Solito plaudat alacrior contio laeta fidelium | Hodie martyr insignis hostiam deo placentem obtulit | Hodie tormentum ignis graviter examinatus pertulit | Animatus ad certamen monitu beati senis | Gravissimus non refugit exhibere membra poenis | Ante regem accersitur et de rebus convenitur occultis ecclesiae | Sed non cedit blandimentis emollitur aut tormentis ejus avaritiae | Luditur Valerianus et levitae larga manus dum petit indutias | Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias | Furit igitur praefectus et paratur ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera | Sudat martyr in agone spe mercedis et coronae quae datur fidelibus pro Christo certantibus | De cujus militia caeli gaudet curia | Quia vicit hodie ministros nequitiae | Ut hunc ergo per patronum consequamur vitae donum | In illius die festo chorus noster laetus esto | Jucundum in ecclesia decantans alleluia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Stola iocunditatis alleluia | Induit hodie dominus militem suum laurencium | Solito plaudat alacrior contio leta fidelium | Hodie martyr insignis hostiam deo placentem obtulit | Hodie tormentum ignis graviter examinatus pertulit | Animatus ad certamen monitu beati senis | Gravissimus non refugit exhibere menbra penis | Ante regem accersitur et de rebus convenitur occultis ecclesie | Sed non cedit blandimentis emollitur aut tormentis ejus avaricie | Luditur valerianus et levite larga manus dum petit inducias | Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias | Furit igitur prefectus et paratur ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera | Sudat martyr in agone spe mercedis et corone que datur fidelibus pro xpisto certantibus | De cuius milicia celi gaudet curia | Quia vicit hodie ministros nequicie | Ut hunc ergo per patronum consequamur vite donum | In illius die festo chorus noster letus esto | Iocundum in ecclesia decantans alleluya