Aurea virga primae matris Evae

Folio: 
294v
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah07107
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra syderea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus ita salutat | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda inquit ergo quomodo esse queam cum virum non cognoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in secla | Iam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra que es post deum spes sola tuo filio nos representa | Ut in poli aula leti iubilemus alleluia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Aurea virga prime matris eve florens rosa processit maria | Oritur ut lucifer inter astra syderea perpulchra ut luna | Flagrescit ultra omnia balsama pigmenta et thimiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nunciat angelus nova gaudia eterni regis exortum in terra matremque eius ita salutat | Ave maria domini mei mater alma celica plena gratia | Tu benedicta regem in secula paries effecta orbis regina | Feconda inquit ergo quomodo esse queam cum virum non cognoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum neupma descendet in te casta quo fecondata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genitrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es ihesu mater bona tu sancti spirituc es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem xpistum enixa domina es in celo et in terra | Hodie namque curie celestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palacia stellata | Ihesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia