Salve festa dies toto venerabilis

Folio: 
105v
Sequence: 
2
Office/Mass: 
X
Genre: 
H
Position: 
P
Cantus ID: 
a00177.6
Mode: 
3
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesiae pastus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Aspera gens saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Immaculata ejus plebs haec vegetetur in ulnis atque deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Salve festa dies toto venerabilis evo qua deus ascendit victor ad alta poli | Salve | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad celos ampla trophea refera | Qua deus | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Qua | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Qua deus | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Qua | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Qua | Quos prius eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesie pastus ubere lacte sinu | Qua | Mitibus alloquiis aggrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Qua | Aspera gens saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Qua | Immaculata eius plebs hec vegetetur in ulnis atque deo purum pignus ad astra feras | Qua | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | Qua | Salve
Indexing notes: 
In die Ascensionis fiat processio per circuitum ecclesie si sirenum fuerit cantantes Salve festa. [At the repetendum]: cantrix. Ad unumquemque versum dicitur: Qua deus.