Agni paschalis esu potique digna |

Folio: 
305r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53050
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Agni paschalis esu potique digna | Moribus sinceris praebeant omnes se Christianae animae | Pro quibus se deo hostiam obtulit ipse summus pontifex | Quarum frons in postis est modium ejus illita sacrosancto cruore et tuta clade Canopica | Quarum crudeles hostes in mari rubro sunt obruti | Renes constringunt ad pudicitiam | Pedes tutentur adversus viperas | Baculosque spiritales contra canes jugiter manu bajulent | Ut pascha Jesu mereamur sequi quo de barathro victor rediit | En redivivus mundus orantibus | Christo consurgens fideles ammonet | Post mortem melius cum eo victurus
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Agni paschalis esu potique digna | Moribus sinceris prebeant omnes se xpistiane anime | Pro quibus se deo hostiam optilit ipse summus pontifex | Quarum frons in postis est modium eius illita sacrosancto cruore et tuta clade canopica | Quarum crudeles hostes in mari rubro sunt obruti | Renes constringunt ad pudiciciam | Pedes tutentur adversus vipperas | Baculosque spiritales contra canes iugiter manu baiulent | Ut pascha ihesu mereamur sequi quo de baratro victor rediit | En redivivus mundus orantibus | Cristo consurgens fideles ammonet | Post mortem melius cum eo victurus.