Sancti spiritus adsit nobis gratia |

Folio: 
308v
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53070
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spirita libus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirati ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti trophaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas nomen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans mundere insolito et cunctis in audito saeculi | Hunc diem gloriosum fecisti
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Sancti spiritus assit nobis gracia | Que corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis viciis spirita libus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostre mentis purga tenebras | Amator sancte senatorum semper cogitatuum | Infunde ucctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagiciorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genicor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirati ut preconia xpisti precinuissent inclita | Apostolos confortasti uti tropheum xpisti per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus celi terre marium | Tu super aquas foturus eas nomen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas fecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Ydolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitcus sancte spiritus | Sine quo preces omnes casse creduntur et indigne dei auribus | Tu qui omnium seculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos xpisti donans mundere insolito et cunctis in audito seculi | Hunc diem gloriosum fecisti