Benedicta semper sancta sit trinitas

Folio: 
309v
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53081
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sit pater dominus filius spiritus quae dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Maiestas par et potestas decus honor aeque per omnia | Sydera Maria continens arva simil et universa condita | Quem tremunt impia Tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eja et eja nunc simul omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria | Per infinita saecula saeculorum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unitas coequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substancia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sit pater dominus filius spiritus que dominus | Proprietas in personis unitas est et in essencia | Maiestas par et potestas decus honor eque per omnia | Sydera maria continens arva simil et universa condita | Quem tremunt inpia tarta colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Et nos voce precelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eya et eya nunc simul omnes iubilemus altitono domino laudes in excelsis | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus creati vera eternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria | Per infinita secula seculorum