Caeli enarrant gloriam dei filii

Folio: 
311v
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah50267
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere inmortalem ex mortali de terra fecit caelum ex homine angelum | Hic est dominis exercituum deus cujus sunt angeli missi interam apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens in multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creature omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater it ego micto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit | Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor hi proceres in plagis terrae quatuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholomaeus | Simon Thaddeus Johannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et vinculo pacis unum ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Celi enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra celi | Hec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cuius magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere inmortalem ex mortali de terra fecit celum ex homine angelum | Hic est dominis excercituum deus cuius sunt angeli missi interam apostoli | Quibus se ipsum vivum prebuit resurgens in multis argumentis pacem victor mortis nuncians | Pax vobis ego sum inquit nolite iam timere predicate verbum dei creature omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego micto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbe simplices | Hinc petrus romam apostolorum princeps adiit | Paulus graciam ubique docens graciam ter quatuor hii proceres in plagis terre quatuor evangelizantes trinum et unum | Andreas iacobus uterque phylippus bartholomeus | Symon thadeus iohannes thomas et matheus duodecim iudices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terre verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum predicancium pacem | Sanguine xpisti redemptis ita dicentium syon regnabit deus tuus | Qui verbo secula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine seculorum | Hoc verbum quod predicamus xpistum crucifixum qui vivit et regnat deus in celis | Hii sunt celi in quibus xpiste habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gracia | Hiis dixisti rorate celi desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in paciencia fructum ferre fac nos tibi domine | Hii celi quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia que audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et vinculo pacis unum ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in celis