Laurenti David magni martyr milesque

Folio: 
313v
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53173
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti sectus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cujusque sancti sanguinis prodigos fecit amor milites ejus | Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis | Caesaris tu faces contemnis et judicis minas derides | Carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgenti cum Christo saturatus | O Laurenti milium David invictissime regis aeterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper | Martyr milesque fortis
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Laurenti david magni martir milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti sectus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cuiusque sancti sanguinis prodigos fecit amor milites eius | Dummodo illum liceat cernere dispendio vite presentis | Cesaris tu faces contempnis et iudicis minas derides | Carnifex ungullas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis prefectus victus a pisce assato Xpisti cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgenti cum xpisto saturatus | O laurenti milium david invictissime regis eterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper | Martir milesque fortis