Stirpe Maria regia procreata regem

Folio: 
315r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53095
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Stirpe Maria regia procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostendas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet Sophia et Ezechiae apud deum correctum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum tuus natus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Stirpe maria regia procreata regem generans ihesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostendas in te sed excellis eosdem | Patris tui salomonis in te lucet sophya et ezechye apud deum correctum sed numquam in te corrumpendum | Patris yosie adimplevit te religiositas summi eciam patriarche te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum tuus natus omnes precellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura celorum lumen