Sancti spiritus adsit nobis gratia |

Folio: 
002v
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53070
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando da spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sanctis spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos | Tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
SANCTI spiritus adsit nobis gratia | Que corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis viciis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostre mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde hunctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagiciorum spiritus | Purifica nostri occulum interioris hominis | Yt videri suppremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt occuli | Prophetas tu inspirasti ut preconia xpisti precinuissent inclita | Apostolos confortasti uti tropheum xpisti per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terre marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandus aquas fecundas | Tu aspirando da spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum obtime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propicius sanctis spiritus | Sine quo preces omnes chasse creduntur et indigne dei auribus | Tu qui omnium seculorum sanctos | Tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos xpisti donans munere insolito et cunctis inaudito seculis | Hunc diem gloriosum fecisti
Indexing notes: 
Rubric is PROSA IN SANCTO PENTHECOSTEN