Eia recolamus laudibus piis digna |

Folio: 
001r
Sequence: 
2
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53016
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pere[unt] nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet [ipsa] a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma [decima] perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta [est natu]ra | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis [natura] mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pere[unt] nostri criminis umbracula | Hodie seculo maris stella est enixa nove salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet [ipsa] a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad eterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma [decima] perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta [est natu]ra | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis [natura] mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Querere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta preda sua | xpisti pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est eterna