Dixit dominus ex Basan convertam

Folio: 
001r
Sequence: 
8
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah50269
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit Saule Saule quid me prosequeris Ego sum Christus durum est ut recalcitres stimulo A facie domini mota est terra contremuitquae mox et quievit Dum cognito credidit domino Paulus persequi cessat conchristianos Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus D[um] Paulus in ore omnium sacerdotum jura dat praeceptorum [Docens] crucifixum non esse alium praeter Christum deum Cu[m patre] qui regnat et sancto spiritu cujus testis Paulus Hic lin[gua sa]cerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii [du]os molares in his contrivit Corrosit universas [species] medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur [enu]trienci Quo docente deum mare vidit et fug[it Jorda]nis conversus est retrorsum Quia turba gentium [relicto vitiorum] profundo Og rege Basan confuso Te [solum adorat Christum] creatorem quem et cognoscit in carne [venisse] red[emptorem]
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Dixit dominus ex basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit saulum ut stravit paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et secula Quod dum inpugnans audivit saule saule quid me prosequeris Ego sum xpistus durum est ut recalcitres stimulo A facie domini mota est terra contremuitque mox et quievit Dum cognito credidit domino paulus persequi cessat conchristianos Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus D[um] paulus in ore omnium sacerdotum iura dat preceptorum [Docens] crucifixum non esse alium preter xpistum deum Cu[m patre] qui regnat et sancto spiritu cuius testis paulus Hic lin[gua sa]cerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii [du]os molares in his contrivit Corrosit universas [species] medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur [enu]trienci Quo docente deum mare vidit et fug[it Jorda]nis conversus est retrorsum Quia turba gentium [relicto vitiorum] profundo og rege basan confuso te [solum adorat Christum] creatorem quem et cognoscit in carne [venisse] red[emptorem]