Veni spiritus aeternorum alme | Mentes

Folio: 
002r
Sequence: 
3
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53071
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Veni spiritus aeternorum alme | Mentes tuorum visita jacentes aegris moribus | Imple superna gratia terrigenarum pectora | Qui altissimi donum dei diceris | Fons perpetuus spiritalis unctio | Tu promissum omnipotentis munus esse crederis | Apostolos tu linguis fundavisti sanctos igneis | Lumen da te cordibus virtute perenni firmans miseris | Verum affer amorem muneraque caritatis plurima | Hostem depel[le in]vidum da perfrui pace supera | Sic duce te praevio val[eamus scandere] | Aetherea convexa
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Veni spiritus eternorum alme | Mentes tuorum visita iacentes egris moribus | Imple superna gratia terrigenarum pectora | Qui altissimi donum dei diceris | Fons perpetuus spiritalis unctio | Tu promissum omnipotentis munus esse crederis | Apostolos tu linguis fundavisti sanctos igneis | Lumen da te cordibus virtute perenni firmans miseris | Verum affer amorem muneraque caritatis plurima | Hostem depel[le in]vidum da perfrui pace supera | Sic duce te previo val[eamus scandere] | etherea convexa