Congaudent angelorum chori gloriosae virgini |

Folio: 
002v
Sequence: 
4
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53104
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris qui quondam sugendas virgo mammillas praebuit | Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant | Te plebes sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans | Tibi suam manifestat devotionem | Precatu te supplici implorans Maria | Ut sibi auxilio circa | Christum dominum esse digneris per aevum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Congaudent angelorum chori gloriose virgini | Que sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore predicat | Nam ipsa letatur quod celi iam conspicatur principem | In terris qui quondam sugendas virgo mammillas prebuit | Quam celebris angelis maria ihesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in celis ista virgo colitur que domino celi prebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat que omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te celi regina hec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super ethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus iubilat sacerdotum apostoli xpistique martyres predicant | Te plebes sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem celicolas in castimonia emulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus celebrat | Tibi suam manifestat devotionem | Precatu te supplici implorans maria | Ut sibi auxilio circa | xpistum dominum esse digneris per evum