Eia recolamus laudibus piis digna |

Folio: 
002v
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53016
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Eia recolamus laudibus piis digna | H[ujus] d[iei carmi]na in qua nobis lux oritur gratissima | [Noctis] inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura [mirifice indu]ta adsumens quod non erat manens [quod erat] | Induitur natura divinitas humana quis au[div]it talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur [t]ela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus [nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna]
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Eia recolamus laudibus piis digna | H[ujus] d[iei carmi]na in qua nobis lux oritur gratissima | [Noctis] inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie seculo maris stella est enixa nove salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad eterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum celestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura [mirifice indu]ta adsumens quod non erat manens [quod erat] | Induitur natura divinitas humana quis au[div]it talia dic rogo facta | Querere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur [t]ela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta preda sua | xpisti pugna fortissima salus [nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna]