[Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad
Folio:
001r
Sequence:
0
Feast:
Office/Mass:
X
Genre:
Sq
Cantus ID:
ah54066
Finalis:
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling):
[Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox] de caelo nuntia | Per quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | Auro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | Jam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia | Trahe [nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam] dicens assum ad nostra praesidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Quae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Ipsam nobis unctionem impetres a domino prece pia | Qui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria
Manuscript Reading Full Text (MS spelling):
{#} de celo nuncia | Per quam provectus presulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in eius animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | {#} -uro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam naute navigantes et contra fluctuum seviciam luctantes navi pene dissoluta | {#} -am de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate nycolae nos ad portum maris trahe de mortis # -ustia | Tra- {#} dicens assum ad nostra presidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Que infirmos omnes sanat per eius suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo iam passi naufragia | {#}
-loriose nycolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Ipsam nobis unctionem impetres a domino prece pia | {#} -ui sanavit lesionem multorum peccaminum in maria