Magna enim sunt judicia tua domine et inenarrabilia verba tua magnificasti populum tuum et honorasti
Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron
Praebe fili cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant ut addatur gratia capiti tuo
Attende domine fili mi sapientiam meam et ad eloquium meum inclina aurem tuam
Quae sunt in corde hominum oculi tui vident domine et in libro tuo omnia scribentur homo videt in faciem deus autem in corde
Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnia scribentur
Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam et proposui pro luce habere illam venerunt mihi omnia bona pariter cum illa
Dixi sapientiae soror mea es et prudentiam vocavi amicam meam
Ne derelinquas me domine pater et dominator vitae meae ut non corruam in conspectu adversariorum meorum ne gaudeat de me inimicus meus
Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi
Fili noli deficere a disciplina domini et ne fatigeris dum ab eo argueris quem enim diligit dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi
Audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae