Ecce praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
Dum transisset sabbatum Maria Magdalena et Maria Jacobi et Salomae emerunt aromata ut venientes unguerent Jesum alleluia alleluia
Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole
Haec est alma dies in qua spoliatur avernus et surrexit homo deus exsultate redempti
Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole alleluia
Et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti alleluia alleluia
Et respicientes viderunt revolutum lapidem erat quippe magnus valde alleluia
Angelus autem domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum alleluia alleluia
Respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere scio enim quod Jesum quaeritis alleluia
Alleluia lapis revolutus est ab ostio monumenti quia surrexit dominus alleluia alleluia
Jesum quem quaeritis non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis dum adhuc in Galilaea esset alleluia