O Maria Jesse virga caeli

Folio: 
013r
Sequence: 
3
Office/Mass: 
X
Genre: 
A
Cantus ID: 
a00231.1
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam prolem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
O Maria Iesse virga celi regina maris stella plenitudo temporis ecce iam venit iam prolem eterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri christi matrem sentiamus te piam et singularis meriti hunc nobis tu facias placabilem et dies istos tue sancte virginitatis partui dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollempnitatis nos ad eternam enutriat leticiam alleluya