Browse chants

Displaying 1 - 21 of 21 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
NZ-Wt MSR-03 171r 1 Magne pastor Augustine preces nostras
Magne pastor Augustine preces nostras suscipe et per eas contitori nos placare satage atque rege gregem tuum suum decus praesulum
Monicae
V
H 830207
NZ-Wt MSR-03 172r 1 Adest dies celebris quo solutus
Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus praesul Augustinus assumptus est ab angelis ubi gaudent cum prophetis laetatur cum apostolis quorum plenus spiritu quem praedixerunt mystica fecit nobis perviam post quos secunda dispensandi verbi dei primus refulsit gratia
Monicae
V
A M 206548 1
NZ-Wt MSR-03 173r 1 Post mortem mariti egressa est
Post mortem mariti egressa est sancta Monica ab agris proprius quaerere filium quem periculis atque laboribus multis et apud doctos quaerebat et indoctos alleluia
Monicae
L
A 1 206557 2
NZ-Wt MSR-03 173r 2 Comperta autem ejus fama beata
Comperta autem ejus fama beata dei famula quia mediolani esset eum confestini f'ra matri quae sequens quietis in patiens illuc concita properavit alleluia
Monicae
L
A 2 206558 4
NZ-Wt MSR-03 173v 1 Gaudens ergo Monica quia filium
Gaudens ergo Monica quia filium Manicheorum sectam liquesse reperit sed nondum ei lucebat veri regula a sanctis apostolis instituta alleluia
Monicae
L
A 3 206559 6
NZ-Wt MSR-03 174r 1 Sanctum autem Ambrosium ancilla dei
Sanctum autem Ambrosium ancilla dei diligebat ut angelum eo quod per illum novit divinitus filium ad illam fluctuationem ancipitem esse perductum alleluia
Monicae
L
A 4 206560 8
NZ-Wt MSR-03 174v 1 Eodem tempore ponticianus superveniens heremitarum
Eodem tempore ponticianus superveniens heremitarum exempla plutina enarrabat quae matri Augustinus hic conversus postmodum indicans ejus spiritum exhilaravit alleluia
Monicae
L
A 5 206561 7
NZ-Wt MSR-03 174v 2 O rex altissime deus mirabilis
O rex altissime deus mirabilis tibi canentibus esto placabilis dum matris prosulis Augustini canimus laudes ut vocibus concordet animus quae sancti spiritus ebria poculis implevit placita divinis oculis o mater Monica succurre filius alleluia
Monicae
L
A B 206563 6
NZ-Wt MSR-03 175v 1 Gaudeamus omnes in domino diem
Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Monicae vidue de cujus sollemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei alleluia
Monicae
MI
In 501004.9 1
NZ-Wt MSR-03 175v 2 Alleluia Surrexit Christus qui Monicae
Alleluia Surrexit Christus qui Monicae suscepit lacrimas quas profudit pro filio suo Augustino preces domino offerens
1-efg-gfe-de-e----3-
Monicae
MI
Al 1 g03111 3
NZ-Wt MSR-03 176v 1 Alleluia O consolatrix pauperum Monica
Alleluia O consolatrix pauperum Monica tuis precibus Augustini sequacium in caritate Christi fratrum ad auge numerum ut gaudia percipiant mater quo jam praeisti
Monicae
MI
Al 2 507024.1 5
NZ-Wt MSR-03 177r 1 Augustini magni patris atque suae
Augustini magni patris atque suae piae matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia
1-cc-f-f-g-hh-g-f-ff
Monicae
MI
SqV 01 ah09308:01 6
NZ-Wt MSR-03 177v 1 Mater casta fide gnara vita
Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De profano propagatum nunc jam parit suum natum in fide catholica
Monicae
MI
SqV 02 ah09308:02 6
NZ-Wt MSR-03 177v 2 Felix imber lacrimarum quo effulsit
Felix imber lacrimarum quo effulsit tam praeclarum lumen in ecclesia | Multo fletu seminavit germen uber reportavit metens in laetitia
Monicae
MI
SqV 03 ah09308:03 6
NZ-Wt MSR-03 178r 1 Plus accepit quam petivit o
Plus accepit quam petivit o quam miro tunc gestivit spiritus tripudio | Cernens natum federatum sed et Christo jam sacratum toto mentis studio
Monicae
MI
SqV 04 ah09308:04 6
NZ-Wt MSR-03 178r 2 Haec egenis ministravit et in
Haec egenis ministravit et in eis Christum pavit mater dicta pauperum | Curam gerens infirmorum lavit stravit et eorum tersit sordes vulnerum
Monicae
MI
SqV 05 ah09308:05 6
NZ-Wt MSR-03 178v 1 O matrona gratiosa quam transfigunt
O matrona gratiosa quam transfigunt amorosa crucifixi stigmata | Hiis accensa sic ploravit lacrimisque irrigavit pavimenta schemata
Monicae
MI
SqV 06 ah09308:06 6
NZ-Wt MSR-03 178v 2 Pane caeli saturata stat a
Pane caeli saturata stat a terris elevata cubiti distantia | Mente rapta exsultavit volitemus exclamavit ad caeli fastigia
Monicae
MI
SqV 07 ah09308:07 6
NZ-Wt MSR-03 179r 1 Eia mater et matrona advocata
Eia mater et matrona advocata et patrona sis pro tuis filiis | Ut dum carne exuemur nato tuo sociemur paradisi gaudiis
Monicae
MI
SqV 08 ah09308:08 6
NZ-Wt MSR-03 179v 1 Diffusa est gratia in labiis
Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum et in saeculum saeculi alleluia
1-df-fghh-hg-hgh-hhg
Monicae
MI
Of g01378 1?
NZ-Wt MSR-03 179v 2 Quicumque fecerit voluntatem patris mei
Quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est ipse meus frater soror et mater est alleluia
1-d-df-f--3-fg-efed-
Monicae
MI
Cm g00117 2