Browse chants

Displaying 1 - 26 of 26 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
NZ-Wt MSR-03 181r 1 O nimium felix et laude
O nimium felix et laude canenda perenni Anna decus matrem luxque serena poli pignora quae nostrae peperisti prima salutis et numquam frustra quando vocaris ades
1-dhg-hkh-gh-fe-de-e
Annae
V
R 1 a01916 3
NZ-Wt MSR-03 181r 2 Affer opem nobis mundoque medere
Affer opem nobis mundoque medere jacenti afflictos omnes respice cara parens
1--j-kl-kj-hg-h-g-g-
Annae
V
V 01 a01916a 3S
NZ-Wt MSR-03 181v 1 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Annae
V
V 02 909000 3S
NZ-Wt MSR-03 181v 2 Annae sacrae sollemnia festis colamus
Annae sacrae sollemnia festis colamus laudibus hymnos canamus tinnulos ex intimis praecordiis | Nam gloriosa dotibus coruscat in caelestibus natam Jesumque dulciter amoris ambit bracchiis | Vere nimis laudabilis deo patri carissima tali beata pignore nepote sed beatior | Hinc Anna mater quaesumus nostris fave precatibus noxas repelle gratiam confer tibi canentibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula
1--ff-hkk-k-l-ij-k-l
Annae
V
H a01917 5
NZ-Wt MSR-03 182v 1 O caeli lampas radians o
O caeli lampas radians o florida vitis tu nostrae placidae nuntia certa spei te sterili matre divino numine nata filia qua mulier plus nihil ulla tulit quae summum superis declivem sedibus in se traxit ad horrendae vincula dura crucis jure potens igitur natae Christoque propinqua pro nostrae semper funde salute preces
1--fghf-g-f-g-h-ijh-
Annae
V
A M a01918 6
NZ-Wt MSR-03 183r 1 Anna Christi thalamum intrans cum
Anna Christi thalamum intrans cum honore cinamomum balsamum superat odore
1--dhj-h-3-gh-gfe-g-
Annae
L
A 1 200293 1
NZ-Wt MSR-03 183v 1 Pulso mentis nubilo deterso maerore
Pulso mentis nubilo deterso maerore conspicit in jubilo regem in decore
1-dca-cd-d-ef-dd-3-e
Annae
L
A 2 204012 2
NZ-Wt MSR-03 183v 2 Vigilans et sitiens haec quaesivit
Vigilans et sitiens haec quaesivit deum larga dona largiens sic invenit eum
1-edghk-k-kk-3-k-jhg
Annae
L
A 3 205725 3
NZ-Wt MSR-03 184r 1 Benedicant omnia deum qui dotavit
Benedicant omnia deum qui dotavit Annam tali filia quae Jesum lactavit
1-efgfe-dc-de-ee-3-g
Annae
L
A 4 200623 4
NZ-Wt MSR-03 184r 2 Aulam caeli curiae Anna jam
Aulam caeli curiae Anna jam ingressa laudat regem gloriae voce indefessa
1-f-hkk-ljkk-klmnmm-
Annae
L
A 5 200439 5
NZ-Wt MSR-03 184r 3 Omnis sanctorum contio clara laudis
Omnis sanctorum contio clara laudis praeconio matrem attolat virginis tam gloriosi nominis | Anna matrona nobilis virtutibus spectabilis mira refulget gratia tali dotata filia | Stirps Jesse clara floruit dum Anna rosam genuit quae tulit dei filium florem virtutum omnium | Haec filiam cum filio caeli locatam solio laeto jam cernit oculo sancto salutat osculo | Deus lux vera cordium et nobile solatium fac Annae per suffragium nos tua frui gloria | Amen
1...cd-d-f-edc-e-f-e
Annae
L
H 830410 1
NZ-Wt MSR-03 185r 1 O radix viva mirae pietatis
O radix viva mirae pietatis oliva ex qua cunctorum processit origo bonorum tu nos Anna pia benedic cum prole Maria
1--efggfe-fe-de-efe-
Annae
L
A B 203565 4
NZ-Wt MSR-03 185v 1 Gaudeamus omnes in domino diem
Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Annae matris Mariae de cujus sollemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei
1--c-cd-dfg-h-3-h-gh
Annae
MI
In 501004.3 1
NZ-Wt MSR-03 185v 2 Eructavit cor meum*
Eructavit cor meum*
Annae
MI
InV 501004a *
NZ-Wt MSR-03 186r 1 Benedicta et venerabilis es tu
Benedicta et venerabilis es tu Anna matrona nobilis quae sanctae dei genetricis mater es nostrae salvatricis
1---fe-fg-g-g-ff-ded
Annae
MI
Gr g03112 4
NZ-Wt MSR-03 186r 2 Ave manet intacta post partum
Ave manet intacta post partum virgo Maria per tua transivit viscera nata pia
1--h-kh-hgh-efg-3-eg
Annae
MI
GrV 01 g03112a 1S
NZ-Wt MSR-03 186v 1 Alleluia Salve mater inclyta stirpe
Alleluia Salve mater inclyta stirpe clara virtutibus perdita [-...-...-] sacre virginis Anna in honoribus digna summis
1--gghg-kjh-g-3-glmk
Annae
MI
Al g03113 8
NZ-Wt MSR-03 186v 2 Gaude cunctis veneranda Anna mater
Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus
1--f-ghgij-hgf-g-fed
Annae
MI
SqV 01 ah09131:01 5
NZ-Wt MSR-03 187r 1 Ab aeterno praeelecta et a
Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae
Annae
MI
SqV 02 ah09131:02 5
NZ-Wt MSR-03 187r 2 Tu inmensae vas virtutis certam
Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus
Annae
MI
SqV 03 ah09131:03 5
NZ-Wt MSR-03 187v 1 O quam felix quam beata
O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie
Annae
MI
SqV 04 ah09131:04 5
NZ-Wt MSR-03 188r 1 Hiis accedunt binae natae ex
Hiis accedunt binae natae ex sex proles perbeatos viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites
Annae
MI
SqV 05 ah09131:05 5
NZ-Wt MSR-03 188r 2 Vere celsus tuus status et
Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria
Annae
MI
SqV 06 ah09131:06 5
NZ-Wt MSR-03 188v 1 Ergo mater Anna pia tota
Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium
Annae
MI
SqV 07 ah09131:07 5
NZ-Wt MSR-03 189r 1 Recordare nostri Anna cum Maria
Recordare nostri Anna cum Maria prole tua astans ante dominum loquere pro nobis bona impetra divina dona deum fac propitium
1--d-f-g-gf-gh-ff-gf
Annae
MI
Of g03114 1
NZ-Wt MSR-03 189v 1 Ave David regis nata virga
Ave David regis nata virga Jesse fecundata o radix alti germinis mater Mariae virginis funde preces cum filia ad summi patris filium pro salute fidelium
1--f-3-f-g-h-ij-hgfg
Annae
MI
Cm ah49763 1