Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-P 18 005 1 Alle caeleste nec non et
Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Collaudat exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus adstat Maria inquit alma ave plena | Gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula dignavit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beatam donans vitam | Fitque puella verbis credula se puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virga non irrigata sed dei gratia | Florigera haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Mater Eva quod attulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut caeli regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilans virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie confert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia
1---hg--f---h--k--k-
Additamenta
MI
Sq ah53097 7