Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-E 121 535 1 Omnis sexus et aetas festa
Omnis sexus et aetas festa Thebaeorum martyrum | Hodie honore summo certatim celebret | Numerus perfectus quam legionem integrat | Quae thus ferre diis et liba cum noluisset fundere | Sancivit rex impius per summam decollare decimam | Contra saevos domini milites pugnant parma fidei | At illi praemoniti a sancto primate Mauritio | Impenderunt se neci cervicibus submissis | Primicerius quorum omnium Mauritius fide catholica vicerat | Exuperius miles campi ductor fuerat | Innocentius deo carus et Foronimus cunctae militiae praefuit | Ex his erat senator prudens Candidus Christo amabilis nimium | His Victor occisis superveniens palmam martyrii meruit | Sigismundus rex sanctissimus inter fontem Agaunensium atque rupem sanctissima martyrum corpora condidit | Ibidem super pignora sacrosancta templum statuit sumptuosum miraculis semper mirificis floridum | Mauritius triumphator cum sociis esto placabilis omnibus | Colentibus rite tuam sollemnitatem quem Christus his partibus Europae miserat | Ut sacris nos precibus omnes miti domino commendes o martyr Christi
Mauritii
MI
Sq ah53188 ?