Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CDN-Mlr MS Medieval 0073 080r 1 Lauda Sion salvatorem lauda ducem

Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis | Quantum potes tantum gaude quia major omni laude nec laudare sufficis | Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur | Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur | Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam | Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam | Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem | Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem | Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae | Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie | Assumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur | Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur | Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus | Mors est malis vita bonis inde paris sumptionis quam sit dispar exitus | Fracto demum sacramento tantum extat sub fragmento quantum toto tegitur | Signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur | Bone pastor panis vere tu nos pasce nos tuere in terra viventium | Qui nos pascis hic mortales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium | Amen

Corporis Christi MI Sq ah50385 7
Page 1 of 1