Omnipotentem semper adorant et benedicunt

Folio: 
372
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
X
Genre: 
H
Cantus ID: 
a01523
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | Hinc quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis | Ignis et aestas cauma geluque frigus et ardor atque pruina | Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit | Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique | Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes | Rite camini ignei flammas jussa tyranni temnere prompti
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Omnipotentem semper adorant | et benedicunt omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique Solque sororque lumina caeli | OMNIPOTENTEM | Hinc quoque limphae quaeque supernae Ros pluviaeque spiritus omnis | ET BENEDICUNT | Ignis et aestas cauma geluque frigus et ardor atque pruina | OMNIPOTENTEM | Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | ET BENEDICUNT | Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | OMNIPOTENTEM | Omnia viva quae vehit aequor Quae vehit aer terraque nutrit | ET BENEDICUNT | Cuncta hominum gens israhel ipse XPICTIcolaeque servuli quique | OMNIPOTENTEM | Sancti humilesque corde benigno Tresque pusilli exsuperantes | ET BENEDICUNT | Rite camini ignei flammas Iussa tyranni temPnere prompti | OMNIPOTENTEM