Hunc diem celebret omnis mundus

Folio: 
558
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53032
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Hunc diem celebret omnis mundus ob honorem domini atque plasmatoris omnium | Qui hoc festum variis insignibus decorari voluit quod triplici compsit stemmate | Hoc die a magis visitatus est trina illi qui munuscula ad cunabula tulerant deo regi atque mortali | Quos dehinc gentilitatis populus secuturus eadem dona devotissimae fidei signabatur Christo laturus | Et vinum hodie ex aqua omnipotens manus in nuptiis effecit hilarans convivia musto innato | Sic ante illius adventum littera legalis quasi aqua potatur nunc in vinum vertitur Christo conviva | Baptismatis hodie undas intravit non egens purificatione sed ut nobis lavandis aquarum fluenta sacraret | Non dedignans inferioris personae sub manu baptizari ut nobis hoc quoque prospiceret ad humilitatem sectandam | Patris vox post lavacrum Christum emissa clare audiente baptista sibi placitum testabatur filium | Spiritus in columbae forma apparens illum mansuetum praedicat atque carentem omni dolo indicat | Ex hoc quoque novimus quod per baptismum deo in adoptivos natos sumimur atque vocamur | Hinc nos patris et nati supervolitat lotos exemplo dei nec non renatos sanctus spiritus | Quod ipse faciat qui semet hostiam obtulit deo patri pro nobis morte mortem diruens | Et ab inimicis amicos faciens coetibus nos supernis pacatos et concordes junxerat | Jesus Christus redemptor noster et plastes
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Hunc diem celebret omnis mundus ob honorem domini atque plasmatoris omnium | Qui hoc festum variis insignibus decorari voluit quod triplici compsit stemmate | Hoc die a magis visitatus est trina illi qui munuscula ad cunabula tulerant deo regi atque mortali | Quos dehinc gentilitatis populus secuturus eadem dona devotissime fidei signabatur xpicto laturus | Et vinum hodie ex aqua omnipotens manus in nuptiis effecit hilarans convivia musto innato | Sic ante illius adventum litera legalis quasi aqua potatur nunc in vinum vertitur XPICTO conviva | Baptismatis hodie undas intravit non egens purificatione sed ut nobis lavandis aquarum fluenta sacraret | Non dedignans inferioris personae sub manu baptizari ut nobis hoc quoque prospiceret ad humilitatem sectandam | Patris vox post lavacrum XPICTUm emissa clare audiente baptista sibi placitum testabatur filium | Spiritus in columbae forma apparens illum mansuetum praedicat atque carentem omni dolo indicat | Ex hoc quoque novimus quod per baptismum deo in adoptivos natos sumimur atque vocamur | Hinc nos patris et nati supervolitat lotos exemplo dei nec non renatos SANCTUS SPIRITUS | Quod ipse faciat qui semet hostiam obtulit deo patri pro nobis morte mortem diruens | Et ab inimicis amicos faciens coetibus nos supernis pacatos et concordes iunxerat | IHCUC XPICTUC redemptor noster et plastes
Indexing notes: 
IN OCTAVA THEOPHANIAE. SYMPHONIA.